Sâta a-o contegnûo

Pagina:ASLSP.VII.2.1879.A.Vigna.djvu/101

Da Wikivivàgna

( 95 ) DOCUMENTI

lo vostro savio consegio quello ve pare se habia a fare sum quello [che] è dicto de sopra. Per che piaxeve de farlo.


Vir nobilis brancaleo de auria jussus suam sententiarri dicere in lume modum loquutus est. Id de quo sermo flt videri sibi maxime esse importantie respectu loci illius chij. quod ad omnes tangit. sicuti omnes intelligunt. in quo prò preterito aduertendum magis erat et longe majorem diligentiam ac studium adhibendum quam usque adirne adhibitum videatur. Nam per ea que in facto sunt dare constat res Mas in magno periculo expositas fuisse et male gubernatas. maxime in mittendis ad preturam urbis illius viris qui visi sunt tante rei haud satis conuenire. Et ob id rogare dominum gubernatorem et ceteros urbis hujus magistratus ad quos pert : net. ut de cetero longe magis aduertant et cogitent de meliori regimine loci illius. quod dementili dei magis quam diligentia et studio nostro hucusque seruatiun est. Pro eo vero quod pertinet ad propositum thema. putare se semper intellexisse mahonenses obligari ad custodiam loci et ad erogandum introitus loci prò custodia ejus usquequo sufficere possint. nec scire qui casus magis necessarius accidere possit et majoris importantie quam quod locum illud ita custodiatur ne per insidias aut furto surripi possit. Quia in aliis casibus quando opus foret. unus semper esset qui vitam sanguinem et facultates prò salute loci illius exponendas sua- deret. Et quoniam audiuit commemorari quod comune janue ad hoc manum porrigere posset. quod sepe dictum est. et tamen sine alio remedio proceditur quod demum res iila requirit. et in medium ad- duci pecunias ex drictu chij acsi non esset moneta comunis. quam viam non aliter estimat quam si esset via bursarum ciuium. quia etsi mer- catores eum drictum soluant. sunt tamen persone ex comuni, et plerum- que ex mercatura drictus colligitur cura merces perduntur et quo magis dicitur eum drictum proximum fore extinctioni. eo magis (') his omni- bus rationibus videri sibi eum non esse prò presenti attingendum sed reseruandurn ad grauiores casus, qui possunt accidere. quia ubi illa reparatio seruetur eum vie solutionum ardue sint et burse non semper perferre possint omnes casus, utilior in alio casu esse posset. Nihilo- minus videri sibi non omittendam fore prouisionem de qua agitur. que ut fieri possit fine finali laudauit quod officium bene intelligat (') La locuzione qui è intralciatissima, e non ne risulta alcun senso. Lo scrivano omise forse uno o più periodi dell'arringa. Certo sapeva poco di grammatica.