Pagina:L.T.Belgrano-Della vita privata dei genovesi-1875.pdf/408

Da Wikivivàgna

495

Soe o a quelli a chi lor la commetteram, o che se lasse la cosa in bando e se patissa visibilmente la destrutium de la citae.


Post hec, facta omnibus admonitione ne nominatim vocari expectarent, sed libere quisque consilium suum in medium afferret, plerisque variis conclusionibus invicem disceptantibus; in ventum est sententias quatuor in unum congruere. Hoc est: domini Andree de Benigassio iuris utriusque doctoris, Bartholomei de Zoalio, Johannis Scalie et Pauli Rinaldi. Quarum summa hec fuit: creandos et constituendos esse octo prestantes cives ex prudentioribus et ex hiis quibus Respublica carior sit ; quibus ex nunc attributa esse intelligatur et sit maxima generalissimaque potestas et arbitrium, quantum videlicet habet universa Respublica Januensis, non solum in tota materia que in ipso themate declarata est, sed etiam in moderanda ac reformanda si sibi videbitur magnitudine dotium, et demum in his omnibus et in dependentibus, emergentibus et connexis ab eis, statuendi, leges ferendi, providendi et faciendi que sibi videbuntur reformandis moribus et utilitati publice convenire. Adieceruntque perutile sibi videri si ipse illustris dominus Dux et sui iurent eiusmodi leges 'et constitutiones que ab his ferentur vel servare vel saltem nemini favere ut violentur.

Cum igitur in prenominatorum quatuor sententiam voces tres et sexaginta convenissent, ea pro lege ac decreto accepta est.


In nomine Domini amen. Anno Dominice Nativitatis MCCCCXXXXVIIII, die XXVIIII martii. Spectati ac prestantes viri Gaspar Gentilis, Simon Justinianus, Lodisius de Recho, Bartholomeus de Zoalio, Baptista Lomellinus qm. G., Franciscus Salvaigus, Johannes de Recho et Petrus Baptista de Auria, magistratus constitutus ad corrigendos civitatis mores et immoderati cultus varios sumptus temperatis legibus coercendos, cum amplissima potestate et arbitrio quantam videlicet habet universa Respublica Januensis, ut liquet sententia numerosi concilii propter ea convocati die VII martii presentis; cum audissent grandem civium multitudinem partim evocatorum'nominatim partim celebri edicto monitorum, in quorum numero multi fuerunt ex omni fortuna ac statu, a quibus varia pro ingeniis moribusque hominum memorata fuere ad infrascriptam materiam pertinentia. Deinde eas