Pagina:ASLSP.VI.1868.A.Vigna.djvu/875

Da Wikivivàgna
Sata a-a navegassion Sata a-a serchia

( 839 ) DOCUMENTI

e impegnare per substentation de lo presente stao, e che a lo magnifico officio de san Zorzo sea daeto ba[i]lia de poteise convenire cum lo magnifico officio de bailia de li dicti fiorin, e deliberâ quella parte de li fiorin de lxvni chi è obligata per dexe milia lire. Intendando lo dicto officio de esse seguro de no perdere, como è ben raxone, e noi intendemo questa cossa esse onesta requesta e no poteir a meno de lo dicto subsidio lo quale è sensa jattura de le compere, e le quale cum lo ajuto de Dio sun per prendere grandissimo beneficio de questo governo, per che ve preghemo tuti cum bono animo che concorditer voiati fare la dicta deliberation.

Qua propositione leeta et data ocione cogitationis. nemine assurgente accersitus est nobilis galeatius pinollus dicere opinionem suam. is dixit sibi narrata in propositione vefa esse requisitionemque honestam esse, propterea illi assen- tiendum esse laudat. Nicolaus de goano assurgens ait a diuina prouidentia nobiscum bene actum esse et missum hoc gubernum. propter quod laudauit fieri prout requisitum fuit. Slefanus lomelinus approbauit senlentiam galeatij pinelli. idem dixit ugolinus de turino (sic). Antonius de auria q. petri assur- gens ait se credere omnes religiosos et religiosas hujus urbis orasse deum omnipotentem prouidere dignetur nobis de co guberno quod sit salutiferum huic ciuitati. et si venisset rex lunetis fuisset cedendum ipsi tanquam a deo misso. cum autem plano intelligi potest gubernum hujus illustrissimi domini locumtenentis a deo missum esse, ideo hortatus est omnes ostendere bonum animum. et si qui sunt qui jurauerint semper mittere in urnam calculum nigrum. tunc velint mutare dispositionem suam et mittere calculum album, eosque assentire requisitioni ut in propositione continetur et ita laudauit fieri. Nobilis tomas ususmaris requisilus dicere suam opinionem approbauit senten- tiam pre'ocutorum. Petrus Johannes de riparolio similiter. Antonius blancus spetiarius idem, et facto fine interrogationibus. datis et collectis calculis sub propositione et mandato magnificorum dominorum protectorum. quod quibus videtur assentiendum requisitioni in omnibus ut in propositione continetur. illi mittant in urnam calculum album, quibus vero videatur coutrarium illi mittant nigrum. collectis calculis comperami est assenliri diete requisioni. in omnibus ut in ea continetur. repertis calculis ducentis octo albis aflìrmatiuis. et ita decretum est fieri et prò decreto habitum est. nigris vero reprobatiuis viginti uno.